- BARTHOLOMAEUS Brixiensis
- BARTHOLOMAEUS BrixiensisVincentii Castellionei discipulus, circa A. C. 1256. sub Alexandro IV. Positifice, Iohannis Semecae Germani Glossis ad Decretum Gratiani, quaedam adiecit, errores eius notavit, omissa supplevit. Vide eum in Decreti initio. Idem Temporum rationem scripsit, teste Caccialupô de Modo stud. Vide quoque Raphaelem Volaterran. Anthrop. l. 21. et Voss. de Histor. Latin. l. 2. c. 57. Quaestiones porro diebus Dominicis et Veneris a se disputatas collegit, easque Dominicales et Veneriales appellavit; imitatus Pileum, qui, quae Sabbati die disputaverat, Sabbatinas vocavit. Ab Alexandro praefato non contemnendis muneribus excultus, Patriarchae Venetorum seu Gradensi quandoque adsedit etc. Vide Ioh. de Turrecremata in c. Episcopus non flagitetur II. qu. I. Pancirollum de claris LL. Interpp. l. 3. c. 3. et 4. Simlerum in Biblioth. et Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. p. 364. 365.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.